Psalms 19

1in finem psalmus David va 2exaudiat te Dominus in die tribulationis protegat te nomen Dei Iacob va 3mittat tibi auxilium de sancto et de Sion tueatur te va 4memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue fiat diapsalma va 5tribuat tibi secundum cor tuum et omne consilium tuum confirmet va 6laetabimur in salutari tuo et in nomine Dei nostri magnificabimur va 7impleat Dominus omnes petitiones tuas nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum exaudiet illum de caelo sancto suo in potentatibus salus dexterae eius va 8hii in curribus et hii in equis nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus va 9ipsi obligati sunt et ceciderunt nos vero surreximus et erecti sumus va 10Domine salvum fac regem et exaudi nos in die qua invocaverimus te

va

Copyright information for VulgJ